monumenta.ch > Hieronymus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 45
Et quomodo Lot, Sodoma pereunte, servatus est, amittens substantiam et partem corporis sui, quam intelligimus uxorem : sic omnes isti Sodomorum divitias amittentes evadant nudi, iuxta illud quod in Apostolo legimus: Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet: si cuius autem opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem . Qui ergo salvatur per ignem, quasi torris de incendio rapitur.